Charter Document - 02240026

Charter Document - 02240026


Charter Number: 02240026
Cartulary Title: Cartulaire de Saint-Vincent de Mâcon
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1074 - 1096
Date type: Assigned
Resource Link(s): Archives départementales de Saône-et-Loire - G 198 (p20)

Charter:

Post mortem Bernardi Grossi factis monachis Gauceranno et Bernardo filiis ejus quibus villa Siciaci per precariam concessa fuerat venit Landricus Grossus filius jam dicti Bernardi et frater horum cum alio Bernardo fratre suo in presentia domni Landrici venerabilis episcopi et Odonis decani et aliorum canonicorum Matiscensium concedens et confirmans donum et verpitionem quam pater suus fecerat de villa Siciaci Insuper etiam pro antecessorum suorum absolutione et ut Dominum inveniret sibi propitium intercedente Beato Vincentio martire suo per annulum jam dicti Landrici episcopi finivit et reddidit Et si quid juris habebat in eadem villa Siciaci dedit Beato Vincentio et canonicis ejus Ut autem hoc stabile et firmum permaneret osculatus est domnum episcopum in fide pollicens quatenus sicut promittebat ulterius teneret et si quis exinde calumpniam et aliquam molestiam faceret Beato Vincentio aut suis sine omni malo ingenio similiter adjuvaret fecit autem et Bernardus frater ejus similiter S Landrici et Bernardi qui facere et firmare rogaverunt S Letbaldi et filii ejus de Digoina S Ansedei de Oblato S Clerii de Rais S Gauceranni et Ingelberti fratris ejus de Montenaico S Umberti Umgri S Roberti de Brecis S Hugonis de Fais S Bertranni de Ver Factum est B per manum et in manu domni Landrici Matiscensis episcopi regnante Philippo rege