Charter Document - 02240024

Charter Document - 02240024


Charter Number: 02240024
Cartulary Title: Cartulaire de Saint-Vincent de Mâcon
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 1060 - 1108
Date type: Assigned
Resource Link(s): Archives départementales de Saône-et-Loire - G 198 (p19)

Charter:

Sacrosancte Dei ecclesie in honore Dei et Sancti Vincentii dicate infra muros Matisconis site Ego Acardus dono in communione fratrum Domino in eadem servientium quasdam terras mei juris que mihi evenerunt hereditario jure de patre meo et avo [] antecessoribus meis Hoc est mansum indominicatum cum vircariis terris et usuariis silvarum sibi adjacentibus cum pratis ibidem sibi appositis et cum adjacente condamina Terminatur autem supradictus mansus a mane terra filiorum Duranni quam emit a Tetberto quam etiam Acardus tenet a medio die terra Sancti Petri et domni Uduldrici a sero etiam Sancti Petri a northo Duranni de eadem hereditate Infra istas terminationes dono jam dicte ecclesie et canonicis ejus presentibus atque futuris supradictas terras cum omnibus ad se pertinentibus que sunt site in pago Matisconensi in villa Gigniaci in loco qui dicitur Moncellis Hoc vero donum facio pro anima mea et pro anima patris mei et ceterorum antecessorum meorum ut mihi et eis Dominus per intercessionem Sancti Vincentii et per orationes canonicorum ejus tribuat remissionem peccatorum et vitam eternam S Achardi qui fieri et firmari rogavit S Duranni S Berardi Datum III kal aprilis per manum Pontii subscriptoris ad vicem Rannulfi cancellarii tempore Philippi regis