Charter Document - 02240023
Charter Number: | 02240023 |
---|---|
Cartulary Title: | Cartulaire de Saint-Vincent de Mâcon |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Papal |
Charter Type(s): | Mandate |
Date: | 0774 |
Date type: | Internal, Calendar, Regnal |
Resource Link(s): |
Archives départementales de Saône-et-Loire - G 198 (p.19) |
Charter:
Adrianus episcopus servus servorum Dei Bertherio Viennensi episcopo salutem Dilectus et illustris ac religiosus filius noster Karolus rex patricius Romanorum Romam venit et Pascha Domini apud Sanctum Petrum nobiscum egit Ubi inter alia monuimus eum de metropolitanorum honore et de civitatibus que laicis hominibus tradite erant et quia episcopalis dignitas fere per LXXX annos a Francis esset conculcata Cum hec et alia similia gloriosus rex audisset promisit ante corpus Beatri Petri apostoli quod omnia ad emendationem nostram venirent Unde placuit nobis ut omnibus archiepiscopis et episcopis auctoritatem nostrarum litterarum mitteremus ut sicut antiquis privilegiis singule metropolitane urbes fundate sunt ita maneant ut habeat unaqueque metropolis civitates sibi subditas quas Beatus Leo et alii predecessores et successores ipsius post Calcedonensem sinodum singulis metropolis disjunxit Nec propterea ulla metropolis prejudicium patiatur si alicui suffraganeorum aut nos aut predecessor noster rogantibus piis Francorum ducibus pallium largiti simus nec debet ecclesia ullum dampnum sui ordinis inde sustinere si per LX aut LXXX et eo amplius annos incuria quorumdam presulum et vastatione barbarorum dignitatem antiquam et Romanorum antistitum firmitate roboratam perdidit et amisit quando innumeris pene annis illa spiritu Dei disponente usa fuerit Auctoritate igitur Beati Petri principis apostolorum singulis metropolis antiquo more potestatem suam reddidimus et filium nostrum gloriosum et inclitum regem Karolum ante corpus Beati Petri inde rogavimus ut antiquam dignitatem omnis metropolis haberet De quo hanc epistolam auctoritatis nostre omnibus misimus quam et tu ut haberes voluimus et ut nosceres ecclesie tue suum privilegium quod a tempore Beati pape Leonis habuit integre esse reformatum Data kalendas januarii imperante piissimo Augusto Constantino annuente Deo coronato piissimo rege Karolo anno primo patriciatus ejus Hanc epistolam omnibus archiepiscopis et episcopis missam hic ponere ex integro decrevimus considerantes hic magnam auctoritatem Gallicanarum ecclesiarum contineri