Charter Document - 02240020
Charter Number: | 02240020 |
---|---|
Cartulary Title: | Cartulaire de Saint-Vincent de Mâcon |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Papal |
Charter Type(s): | Mandate |
Date: | 1074 - 1085 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
Archives départementales de Saône-et-Loire - G 198 (p.18) |
Charter:
Gregorius episcopus servus servorum Dei confratri et coepisco H salutem et apostolicam benedictionem Causam Matisconensis episcopi que est inter illum et fidelem nostrum abbatem Cluniacensem fraternitati tue determinandam mandavimus Episcopo multum condolentes videntes in illo columbe simplicitatem in abbate autem serpentis astutiam neque ad dextram neque ad sinistram amplius declinare volumus sed ex utroque unum temperamentum facere et secundum canones quod justum est judicare Nos autem secundum apostolum absentes corpore presentes autem spiritu tam judicavimus ut presentes judicio canonum domnum abbatem Cluniensem contra prefatum episcopum nihil sinistrum facere debere mutationes non amare novitates non curare sed sicut antiquitus fuerit ecclesie ita eas desiderare ne lux sua lucens coram hominibus aliquo nevo detraxetur sanctiorem episcopo suo velle videri quodammodo injuria in episcopum autem realiter contra canones agere est contra canones autem agere a fide est exorbitare exorbitare autem a fide in Christum peccare est quod quamta pena plectendum sit tu ipse cognoscis Cum ergo justitiam favere per discussionem tuam declaratum fuerit fraternitatem tuam monemus et precipimus ut ei firmiter adhereas et ad obtinendum jus suum ministerium debite fraternitatis impendas