Charter Document - 02240018

Charter Document - 02240018


Charter Number: 02240018
Cartulary Title: Cartulaire de Saint-Vincent de Mâcon
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Concession
Date: 1063 - 1072
Date type: Assigned
Resource Link(s): Archives départementales de Saône-et-Loire - G 198 (p18)

Charter:

Notum sit omnibus Matiscensis [ecclesie] filiis presentibus videlicet et futuris quod Bernardus cognomine Grossus recognoscens quia villam Ciciacum ipse cum quibusdam antecessoribus suis aliquanto tempore injuste tenuerat reddidit eam Santo Vincentio et canonicis ejus Postea vero humiliter petiit a domno Drogone episcopo et canonicis ut concederent illam in precariam sibi et duobus filiis ejus scilicet Gausceranno et Bernardo Cujus petitionem quia utilis erat illis in omnibus et ipsorum ecclesiam diligebat benigne suscipientes dederunt per precarie firmitatem ipsi Bernardo et prenominatis duobus filiis ejus ipsam villam Ciciacum cum appenditiis suis sicut olim Karolus imperator Sancto Vincentio eam dederat excepta ecclesia quam in dominicatu suo habent eo pacto ut in vita sua loco precarie illam possideant et in uno quoque anno festivitate Sancti Vincentii in loco census XII denarios persolvant Post decessum vero eorum predicte res cum omni integritate ad Sanctum Vincentium revertantur