Charter Document - 02240013
Charter Number: | 02240013 |
---|---|
Cartulary Title: | Cartulaire de Saint-Vincent de Mâcon |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 1077 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
Archives départementales de Saône-et-Loire - G 198 (p.16) |
Charter:
Sacrosancte Dei ecclesie in honore Sancti Vincentii dicate infra muros Matiscon fundate cui domnus Landricus episcopus preest ego Odila femina pro remedio anime mee et animarum parentum meorum laudante et consentiente seniore meo Johanne dono medietatem furni qui est subtus canonicalem terram ad introitum pontis Noverint quoque presentes et futuri quia predecessores mei scilicet avunculus meus Orgilus et pater meus Durannus emerunt illam terram ab alio quodam servo Sancti Vincentii cujus ipsi servi erant et construxerunt ibi hunc furnum Dono etiam Sancto Vincentio et canonicis ejus duos curtilos sitos in villa Fontannas et unum campum inter muros ejusdem ville que omnia determinantur sicut in cartis per quas eos de illis revestivi scriptum habetur