Charter Document - 02240012
Charter Number: | 02240012 |
---|---|
Cartulary Title: | Cartulaire de Saint-Vincent de Mâcon |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Agreement |
Date: | 0996 - 1018 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
Archives départementales de Saône-et-Loire - G 198 (p15) |
Charter:
Ut abbas Sancti Benedicti Floriacensis congregationem Sancti Vincentii martiris terrenis bonis ditari ac demum celesti consortio frui cum in sacris scripture locis hec et alia quam plurima reperiamus precepta opportere omnes nos in Christo fratres esse gaudere cum gaudentibus dolere cum dolentibus quia non omnia perficere valemus quoddam complere conamur Quapropter ab episcopo et ab his qui cum illo aderant petiimus ut fraternitatem nobis annuerent quam illis ita concessimus scilicet facientes participes omnium elemosinarum orationumque ac ceterorum bonorum Ipsi vero hoc modo concesserunt nobis fraternitatem quomodo concesserant et aliis monachis sibi jam sociatis nos ergo vos rogamus [] Quatenus princeps ac pars subditorum nobiscum egerint nequaquam respuatis sed cum omni devotione compleatis Valete