Charter Document - 02240010
Charter Number: | 02240010 |
---|---|
Cartulary Title: | Cartulaire de Saint-Vincent de Mâcon |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Decree |
Date: | 1074 - 1078 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
Archives départementales de Saône-et-Loire - G 198 (p.15) |
Charter:
Notum sit omnibus sancte Matiscensis ecclesie filiis presentibus videlicet et futuris quod Hugo de Sinisiaco licet injuste calumniam dudum intulit canonicis Sancti Vincentii de hereditate quam Fromaldus quidam nobilis homo dederat Sancto Vincentio Ipsi enim quia parentes erant contendebant intra se de hereditatibus suis que sibi provenerant ab antecessoribus suis scilicet ab Arlulfo et Telina qui fuerunt frater et soror Itaque post longam contentionem et calumniam quam ipse Hugo inferebat canonicis pro ipsa hereditate venerunt inde ad placitum canonici ipse Hugo cum propinquis et amicis et senioribus suis ante dominum episcopum Landricum et comitem Guidonem ubi post longas ratiocinationes querelarum et diversarum diffinitionum seu placitationum qualiter ipsi et partes eorum has hereditates inter se calumniaverint et tenuerint episcopus et comes cum pluribus aliis judicibus intelligentes rectitudinem ecclesie decreverunt causa equitatis et concordie ut quia hec hereditas a fratre et sorore ad heredes pervenerat canonici sine inquietudine que possederant de his terris per donum Fromaldi haberent et retinerent eo tamen pacto ut si aliquid inde haberent supra medietatem unde ipse Hugo escammium non haberet hoc illi dividerent similiter et ille ipsis de terris vero arabilibus et planis quia divise non erant judicatum est ut si alii illas laborarent per laudationem et preceptum obediencialis vel ministri ejus atque ministri illius Hugonis illas haberent et redditus earum ipsi inter se dividerent usquequo terre per consensum utriusque partis ad equalem divisionem pervenirent Judicatum quoque est ut si pars canonicorum de hac hereditate aut per se aut per donatorem suum melius vestita et edificata est parte illius Hugonis non propter hoc ipse in parte illorum divisionem requirat sed suam desertam que de eadem hereditate est contra illam ad suum opus edificet quia non est respiciendum ad meliorationem terrarum sed ad quantitatem Hanc convenientiam vel placitationem confirmavit Hugo et laudavit et ipsi qui ex parte ejus adfuerunt scilicet Goffredus pater uxoris ejus cum filiis suis Valterio Bernardo Gausceranno Ansedeus quoque de Obleto et Bernardus et Ansedeus de Muntiaco et Gauserannus de Classiaco [] De alia parte dominus episcopus cum canonicis Sancti Vincentii scilicet Rannulfo Johanne Sendeleno Eustachio Jarentone Odone Gaufredo et Hugone Burdino laico cum pluribus aliis