Charter Document - 02240009

Charter Document - 02240009


Charter Number: 02240009
Cartulary Title: Cartulaire de Saint-Vincent de Mâcon
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Concession
Date: 0948
Date type: Internal, Regnal
Resource Link(s): Archives départementales de Saône-et-Loire - G 198 (p.14)

Charter:

Sacre Matiscensis ecclesie filiis presentibus scilicet atque futuris intimare dignum duximus quia dum esset dominus Maymbodus presul venerandus apud Matisconem urbem intra incliti martiris Christi Vincentii basilicam residens in suorum collegio fidelium adiit genua pietatis ejus quidam vir fidelis hujus suprascripte ecclesie filius nomine Vislemarus omni supplicatione poposcens conferri sibi aliquid ab eo ex rebus prescripti martiris capellam videlicet unam in pago prefato in honore protomartiris Sancti Stephani dicatam et in Lintiniaco villa sitam que est ex ratione canonicorum Vincentii athlete Domini prestantissimi et ex indominicatu supradicti pontificis terram Morcampini cum omnibus appendentiis cujus petitionem digne recipientes tam dominus pontifex quam dominus prepositus Umbertus et reliqui fratres concesserunt sibi et uxori ipsius Anne prenominatam capellam cum beneficio sibi debito et rebus et decimis sibi pertinentibus secundum canonicum ordinem dispositis in laicali potestate concessis sed normaliter ipso jubente clericis distributis ut dum sibi advixerint sub decreto census denariorum ad usus fratrum VI solidorum ad cameram presulis de Morcampo denarios XII in parata solidos IIII in eulogiis denarios VI soluto autem prescripto censu omni tempore diebus sue vite teneant simul quod acquisierunt nemine inquietante Ne vero in reliquum aliquam inde molestiam paterentur pretaxatus antistes hanc precariam eis fieri consentientibus sue ecclesie filiis precepit quam propriis manibus roboravit et suorum contribulum digitis firmari jussit Regnante Ludovico rege anno XIII