Charter Document - 02240008
Charter Number: | 02240008 |
---|---|
Cartulary Title: | Cartulaire de Saint-Vincent de Mâcon |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Concession |
Date: | 0930 |
Date type: | Internal, Calendar, Regnal |
Resource Link(s): |
Archives départementales de Saône-et-Loire - G 198 (p13) |
Charter:
Omnia que processu temporis solida debent persistere apicum characteribus opportet adnotare ut valeant inconvulsa per diuturna tempora subsistere Hujus rei gratia notum habeatur omnibus huic deciduo cosmo degentibus quia dum resideret dominus Berno episcopus secus basilicam Alme Marie Virginis Genitricis eterni authoris expetiit ab eo dominus Albericus comes illustris ex rebus aliquid terrenis subtrahi Sancti Vincentii Matisconensis fiscum videlicet unum in pago Lugdunensi conjacente ecclesia Sanctorum Amoris et Viatoris et quitquid in Ventiaco villa cernebat habere ministeriumve prepositure dignitatis quecumque ibidem subjecta sunt et cum capellis inibi adjacentibus inquisitis et inquirendis universa sibi conferri sub integritate oppido postulavit At dominus Berno pretaxatus pontifex annuens precibus prelibati comitis contulit illi ecclesiam geminorum Sanctorum Amoris et Viatoris cum omnibus appenditiis sicut superius inserta sunt Ut ipse Leutaldus atque et Umbertus filii prenominati Alberici temporibus vite illorum ipsas res suis adaptare usibus firmiter sine ullius controversia valerent et ut liberius hoc tenere quiverint sine ulla contradictione precario quia facta erant ista et in elemosina Sancto Vincentio fuerant collata donaverunt Sancto Vincentio in pago Matisconensi capellam unam in honore Beati Bartholomei apostoli dicatam et in villa Fabricas sitam et quitquid in ipsa villa visi erant habere cum cunctis rebus ibi adherentibus ut abhinc et deinceps sine ulla contradictione Sanctus Vincentius et rectores ejus teneant et possideant et in pago Scodingensi villam unam Salvamentum nuncupatam cum ecclesia que est in Appugniaco in honore Sancti Petri cum universis sibi appendentibus cum servis et ancillis in utrisque villis commorantibus ut post illorum trium decessum Sanctus Vincentius sive ecclesia sua et suas res et istas quas predicti viri ibi contulerunt emelioratas et bene constructas recipiat Fabricas vero presentabitur[] Idcirco autem hanc precariam sibi fieri poposcerunt nequando alicujus malignitatis actu causa repetitionis ea que acta sunt quiverint fore abolenda et ut [] litterarum rememorentur dominus presul Berno eam propriis manibus roboravit et fidelibus suis signandam tradidit sed annis singulis festivitate Sancti Vincentii solidos x ex argento in censu persolvant quod si negligentes exinde in reddendo apparuerint in duplum cogantur exsolvere[] Similiter Semiriacum et Castanedum quod nunc pertinet ad Sanctum Amorem Ea vero ratione actum est hoc ut si quispiam ex illis quibus ista donantur vel ex heredibus eorum distulerit Sancto Vincentio aut rectoribus ejus excommunicatus habeatur et a liminibus sacre ecclesie sequestratus et consortio christianorum et perceptione Corporis et Sanguinis Domini suspensus sit Pars ejus cum Datan et Abiron et Chore et cum Juda traditore Domini omnesque maledictiones que in libris continentur divinis veniant supra eum Berno peccator et humilis episcopus confirmavit S Maymbodus levita Ado levita Flocbertus levita Arnulfus levita Berno presbiter Durannus levita Feuquarius presbiter Hugo Rainoldus Datum per manum Aymini die martis kal januarii anno VIII regnante Rodulfo rege