Charter Document - 02240006

Charter Document - 02240006


Charter Number: 02240006
Cartulary Title: Cartulaire de Saint-Vincent de Mâcon
Charter Language: Latin
Charter Origin: Papal
Charter Type(s): Mandate
Date: 1071
Date type: Internal, A.D., Calendar, Papal
Resource Link(s): Archives départementales de Saône-et-Loire - G 198 (p.13)

Charter:

Alexander episcopus servus servorum Dei congregationi de monasterio Sancti Rigaldi de Aveiza in perpetuum Religiosis desideriis ea pietate et benevolentia consulendum atque concedendum est ut propositum pie devotionis de fructu sue proventionis gaudeat et meritum benignitatis acquirat quod huic sine difficultate presidia prestat Igitur venerabilis frater Eustorgius monasterii Sancti Austrumenii de Alvernio monachus in silva quadam que dicitur Adveisa in episcopatu Matisconensi heremum inhabitaverat et desertum loci adusque monasterii et aliquantule congregationis fructum adjutorio divine miserationis et pia roboratione fidelium animarum excoluerat apostolicam nostram presentiam adiens intervenientibus fratris nostri Aganonis Augustodunensis episcopi precibus suppliciter postulavit ut idem monasterium in apostolica jura reciperemus et privilegio apostolice tuitionis muniremus quatenus ille venerabilis locus singulari patrocinio et defensione Matris omnium ecclesiarum suffultus et roboratus et felicior in omni bono crescat et securior inter humana temptamenta consistat cujus precibus sine contemptu pietatis et justicie effectum non potuimus denegare Notum ergo sit omnibus fidelibus in perpetuum quoniam eidem fratri et carissimo filio nostro Eustorgio suisque fratribus cunctisque eorum successoribus privilegium nostre apostolice tuitionis concessimus statuentes et expresse decernentes ut ipsum monasterium Sancti Rigaldi de Aveisa et omnia quecumque jure habet aut divina providentia in futurum sibi habenda concesserit ita sub jure et apostolice majestatis protectione consistant ut nullus imperator rex dux marchio episcopus comes seu abbas vel aliqua persona secularis aut ecclesiastica magna vel parva aut invadere aut molestare vel in aliquo inquietare et a statu suo aliquid conditionaliter inde exigendo turbare presumat His etiam addimus ut nullus in eodem monasterio nisi per electionem fratrum juxta regulam Sancti Benedicti abbas constituatur et episcopus Matisconensis in cujus parrochia est si gratis hoc est sine pretio licet velit facere electum a fratribus debeat consecrare et suum regimen sibi commendare Sin vero pretium exigat pro consecratione aut aliquo modo canonicam electionem fratrum temptet impedire ad Apostolicam Sedem pro ordinando et consecrando abbate suo veniant Si quis vero citra hujus nostre constitutionis et confirmationis paginam nefario ausu agere et venire temptaverit nisi resipiscat auctoritate apostolorum Petri et Pauli ac nostra excommunicandum et ab omni consortio fidelium repellendum se esse pertimescat Qui autem pie venerationis intuitu observaverit et hic apostolice benedictionis gratiam et consolationem habeat et eterne remunerationis premium Domino donante capiat Datum Laterani XVI kal aprilis per manus Petri sancte ecclesie Romane presbiteri cardinalis anno X pontificatus domini Alexandri II pape Dominice vero incarnationis mill LXXI indictione VIII