Charter Document - 02240003

Charter Document - 02240003


Charter Number: 02240003
Cartulary Title: Cartulaire de Saint-Vincent de Mâcon
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Concession
Date: 1096 - 1124
Date type: Assigned
Resource Link(s): Archives départementales de Saône-et-Loire - G 198 (p.12)

Charter:

Omnibus Matiscensis ecclesie filiis presentibus scilicet atque futuris notum fieri dignum duximus quia cum preesset dominus Berardus venerabilis presul sacrosancte Dei ecclesie in honore Sancti Vincentii martiris dedicate venit in capitulum canonicorum suorum et petiit ab eis quod erat ei de rebus illorum necessarium curtilum videlicet quem tenebat Umbertus de Insula juxta muros civitatis ad orientalem portam et salicem de rivulo manante a fonte Leireitana ad hoc ut viridarium ibi plantaret et edificaret Canonici vero petitioni illius consentientes concesserunt ei tantum in vita sua tali pacto de jam ut bene edificaret illud et post decessum ejus in pace redeat cum omni edificatione ad communitatem fratrum sine ulla retractione alicujus successoris sui Quod dominus Berardus episcopus ita recepit et prohibuit ne aliquis suorum successorum ullam eis injuriam molestaretur sed in pace tenerent et possiderent Testes istius rei sunt dominus Artaldus decanus dominus precentor Johannes dominus Gaucerannus archidiaconus et Bernardus Bisornatus qui jussu domini sui domini Berardi episcopi hec scripsit similiter testes et canonici alii