Charter Document - 02230126

Charter Document - 02230126


Charter Number: 02230126
Cartulary Title: Cartulaire du prieuré de Jully-les-Nonnains
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1240
Date type: Internal, A.D., Feast
Resource Link(s):

Charter:

Universis presentes litteras inspecturis Petrus de Frollois archidiaconus Tornodorensis salutem in domino Notum facimus quod priorissa et conventus Juliaci in nostra presentia constitute voluerunt et concesserunt quod de bonis Juliaci et ad Julliacum pertinentibus nullus omnino fiat contractus nisi per priorem et camerarium ejusdem loci qui sunt ibidem loco abbatis Molismensis In cujus rei testimonium ad instantiam et voluntatem ipsarum presentibus litteris sigillum nostrum apposuimus predicte vero priorissa et conventus ad majorem recognitionem sigillum capituli sui fecerunt apponi Actum in capitulo coram nobis apud Juliacum anno gratie MCCXL die jovis post purificationem beate Marie