Charter Document - 02230112
Charter Number: | 02230112 |
---|---|
Cartulary Title: | Cartulaire du prieuré de Jully-les-Nonnains |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Confirmation |
Date: | 1229 |
Date type: | Internal, A.D. |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Ego Hugo miseratione divina Lingonensis episcopus notum facio presentibus et futuris quod dominus Matheus miles de Geinneo pro salute anime sue et antecessorum suorum laude uxoris sue Chevrerie et filiorum suorum Jacquini Ade Poncii Petri et Amenjardis filie sue dedit et concessit in perpetuam et puram elemosynam ecclesie Juliaci et ecclesie Puthei Orbis medietatem decime quam habebat apud Sanctam Columbam scilicet in blado vino et canabo et ecclesie que de suo alodio erat de qua decima ecclesia dicti Juliaci duas partes habebit et ecclesia Puthei Orbis partem tertiam et dictus miles supradictam elemosinam promisit contra omnes garantire quicumque vero vel quecumque supradictam decimam tenebit abbati de Castellione XXII s divion persolverit annuatim Ut autem hoc totum firmiter et inviolabiliter in perpetuum teneatur rogatu jam dicti militis presentem paginam sigilli mei auctoritate roboravi Actum anno domini MCCXXIX