Charter Document - 02230109
Charter Number: | 02230109 |
---|---|
Cartulary Title: | Cartulaire du prieuré de Jully-les-Nonnains |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Confirmation |
Date: | 1226 |
Date type: | Internal, A.D., Feast |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Nos Stephanus abbas sancti Michaelis Tornodorensis notum facimus universis presentes litteras inspecturis quod cum controversie esset inter moniales de Frainchevaus ex una parte et Yngrannum presbyterum de Ligneriis ex altera super eo quod dicte moniales petebant a dicto Yngranno quemdam vineam sitam apud Tornodorum tandem ab utraque parte compromissum fuit in nos et vallata fuit compromissio per fidem dicti presbiteri et per plegium datum a monialibus supradictis Nos vero auditis hinc inde prepositis decimis et statuimus quod dicte moniales dictam vineam de cetero quiete et pacifice tanquam suam propriam possiderent et dictus presbiter quemdam domum que condam fuit defuncti Stephani Janitoris quam dictis monialibus concesserat sicut dicebatur tanquam suam propriam haberet et de eadem ad suum beneplacitum ordinaret Hujus rei testes sunt nobilis vir Guido comes Nivernensis et Forensis Bertholomeus de Cruseio Furnerius de Tornodoro Colinus de Castellione milites Hericus official Tornod magister Theobaldus thesaurarius capelle Tornodor magister Johannes de Molonno Manasses presbyter de Floeni Galterus de Meso balivus et Droco propositus Tornod qui presentes adfuerunt Actum apud Tornodorum die veneris proxima ante exaltationem sancte crucis anno domini MCC vicesimo sexto