Charter Document - 02230099

Charter Document - 02230099


Charter Number: 02230099
Cartulary Title: Cartulaire du prieuré de Jully-les-Nonnains
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1220
Date type: Internal, A.D.
Resource Link(s):

Charter:

Ego Eraldus dominus Chacenai notum facio omnibus presentes litteras inspecturis quod Manasserus dominus Pougiaci et uxor ejus coram nobis constituti concesserunt monialibus de Juliaco in elemosinam quicquid juris habebant in decima de Pollisset quam decimam tenebat a nobis in feodo illam vero donationem approbando concedo Ut autem ratum et inconcussum permaneat sigilli mei caractere confirmavi Datum anno gratie MCCXX mense januario