Charter Document - 02230098
Charter Number: | 02230098 |
---|---|
Cartulary Title: | Cartulaire du prieuré de Jully-les-Nonnains |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Confirmation |
Date: | 1220 |
Date type: | Internal, A.D. |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Ego Hugo Dei gratia Lingonensis episcopus omnibus presentes litteras inspecturis notum facio quod vir nobilis Manasserus de Pogeio in mea presentia constitutus recognovit se dedisse et concessisse Deo et ecclesie Julliaci et monialibus ibidem Deo servientibus sextam partem decime tam bladi quam vini quam habebat apud Polesetum juxta Barrum super sequanam et quicquid habebat in eadem decima Et hanc donationem laudavit Elvys uxor dicti Manasseri de cujus capite movebat Ego vero ad petitionem prefati Manasseri prescriptam donationem confirmavi et sigilli nostri munimine roboravi Actum anno domini millesimo ducentesimo vicesimo