Charter Document - 02230082
Charter Number: | 02230082 |
---|---|
Cartulary Title: | Cartulaire du prieuré de Jully-les-Nonnains |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 1210 |
Date type: | Internal, A.D. |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Ego W miseratione divina Lingonensis episcopus notum facio omnibus presentes litteras inspecturis quod domina Isabella de Summostier uxor domini Humbaudi laude et assensu matris sue domine Besollet et fratris sui Guidonis pro remedio anime sue et antecessorum suorum in elemosinam perpetuam dedit sanctimonialibus de Juliaco sextam partem tertiarum apud Summostier que ad ipsam hereditario jure spectabant Hanc autem donationem esse factam recognoverunt Humbaudus maritus predicte Isabelle et Hugo frater ejusdem Humbaudi in mea presentia constituti Quod ut ratum et firmum habeatur sigilli mei munimine roboravi Actum anno domini millesimo CCX