Charter Document - 02230081

Charter Document - 02230081


Charter Number: 02230081
Cartulary Title: Cartulaire du prieuré de Jully-les-Nonnains
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 1210
Date type: Internal, A.D.
Resource Link(s):

Charter:

Ego Wilhelmus Dei gratia Lingonensis episcopus notum facio presentibus et futuris quod Matheus miles de Genniaco vendidit sanctimonialibus Juliaci pro triginta libris Pruvenientium decimam de Espalli Preterea dedit in perpetuam elemosinam Deo et eidem ecclesie unum sextarium bladi medietatem frumenti et aliam ordei apud Genniacum et septem denarios annui census ibidem quas ei debebant Juliacenses acquitavit et partem suam pasture finagii Genniaci quam elemosinam eis concessit Hec omnia facta fuerunt laude et assensu uxoris sue Guiburgis et filiorum filiarum que suarum Jacobi Hugonis Odonis Andree Adam Guiberti Adeline Emengardis laude etiam et voluntate Mathildis de Rocaforti et filii ejus Haymonis de cujus casamento erat predicta decima Quod ut ratum in perpetuum permaneat sigilli mei auctoritate munivi Actum anno gracie millesimo ducentesimo decimo