Charter Document - 02230077

Charter Document - 02230077


Charter Number: 02230077
Cartulary Title: Cartulaire du prieuré de Jully-les-Nonnains
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1206
Date type: Internal
Resource Link(s):

Charter:

Cum et homines et hominum facta per temporis successionem maxime dilabuntur ad perpetuam posterorum noticiam scripture que unicum est oblivionis remedium commendare curavimus quod venerabilis et commendabili memoria dignus Hugo Autisiodorensis episcopus saluti anime sue pia devotione comsulens sanctimonialibus de Juliaco donavit in perpetuam elemosinam duos modios bladi videlicet unum frumenti et unum ordei apud Pisiacum singulis annis percipiendos qui videlicet modii de redditibus ecclesie Juliacensis existentes sed sub titulo pigneris obligati de proprio ejusdem episcopi redempti sunt sub summa centum librarum Divionensium Statutum est autem in capitulo Juliaci de communi assensu sanctimonialium quod de prememorato blado in manu cellerarie semper ponendo facienda sit per singulos annos quamdiu vixerit jam dictus episcopus in die purificationis beate virginis generalis procuratio de bono pane de bono vino de bona pitantia Post decessum autem sepedicti pontificis in die anniversarii sui a predietis sanctimonialibus devote ac sollempniter celebrati prelibata procuratio fiet singulis annis predicto modo in perpetuum conservanda Quod ut illibatam habeat firmitatem ego Gaucherus Molismensis abbas sigilli nostri munimine roboravi sub vinculo anathematis percipiens ne quis hec statuta nostra maligna tergiversatione temerare presumat Hoc idem venerabilis abbas Fonteneti Bernardus sub testimonio roboravit Sancte moniales etiam his statutis communem prebuerunt assensum et sigilli sui munitione tenendum hoc in perpetuum ob felicem memoriam prenominati antistitis laudabiliter confirmaverunt Actum anno millesimo ducentesimo sexto