Charter Document - 02230065
Charter Number: | 02230065 |
---|---|
Cartulary Title: | Cartulaire du prieuré de Jully-les-Nonnains |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 1197 |
Date type: | Internal, A.D. |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Ego R Carnotensis episcopus et H decanus Lingonensis notum facimus omnibus has litteras visuris quod Petrus maior Castellionis laude et assensu Lamberti filii sui et omnium aliorum tam filiorum quam filiarum pro anima uxoris sue in elemosinam concessit XX solidos ecclesie de Julleii annuatim capiendos in stellis qui sunt ante domum ejus apud Castellionem ad serviendum uni lampadi in ecclesia Hujus rei testes sunt O abbas Molismi Humbertus de Varennis Hericus presbiter Johannes de Hasenville Factum est hoc anno verbi incarnati MCLXXXXVII