Charter Document - 02230057

Charter Document - 02230057


Charter Number: 02230057
Cartulary Title: Cartulaire du prieuré de Jully-les-Nonnains
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 1189
Date type: Internal, A.D.
Resource Link(s):

Charter:

Notum sit tam futuris quam presentibus quod dominus Guido de Capis dedit libere et absolute ecclesie sancte Marie de Capella super Osam pro filia Margarite terram que facet justa viam que tendit de Vogreio ad Capellam totam usque ad nemus ut intus receperetur et promisit ipse et dominus Clarembaudus frater ejus de cujus feodo erat faciendum illam terram esse pacificatam et quietam et ut hoc ratum et in concussum maneret dominus Clarenbaudus sigillo fecit sigillari et dominus Guido similiter Hujus rei testes sunt magister Bertinus tunc cancellarius dominus Simon juvenis de Lantagio Regnardus de Fulcheriis Euvrardus de Loche Actum fuit anno incarnati verbi MCLXXXVIIII