Charter Document - 02230054
Charter Number: | 02230054 |
---|---|
Cartulary Title: | Cartulaire du prieuré de Jully-les-Nonnains |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 1186 |
Date type: | Internal, A.D. |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Decurrenti cum tempore ne decurrant que geruntur in tempore litterarum memoria solent eternari Ea propter Ego Clarenbaudus dominus de Noeriis notum facio tam presentibus quam futuris quod bona premeditatione et sana compunctus conscientia ecclesie Julliaci ad emendas botas monialium in censibus meis de Noiers centum solidos talis monete qualis et census persolventur dedi concessi in perpetuum possidendos Hoc autem feci assensu et voluntate Guidonis fratris mei et Ade uxoris mee et filiarum mearum Adeline videlicet et Sybille Tali vero conditione quod habitatores predicte ecclesie anniversarium patris mei et matris mee meum et uxorie mee Ade fratrum meorum Milonis scilicet et Guidonis singulis annis tenentur celebrare Et ut hoc ratum et in concussum deinceps habeatur sigilli mei auctoritate volui promuniri Hujus rei testes sunt Humbertus tunc prior Julliaci Euvrardus ejusdem loci camerarius Dominicus decanus Tornodori Jacobus sacerdos de Noiers Mathildis comitissa Tornodori Hugo miles de Argenteuil Johannes vicecomes Langniaci Stephanus Vileins de Raveriis Actum est hoc anno ab incarnatione Domini MC octogesimo VI