Charter Document - 02230053

Charter Document - 02230053


Charter Number: 02230053
Cartulary Title: Cartulaire du prieuré de Jully-les-Nonnains
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1185
Date type: Internal, A.D.
Resource Link(s):

Charter:

Ego Manasses Dei gratia Lingonensis Episcopus universis notum facio quod domina Pagana de Lanea laude et assensu filiorum suorum Mathei et Arnulfi dedit Deo et beate Marie Juliaci pro remedio anime filii Hugonis decem solidos in nativitate domini annuatim solvendos Juliacensibus in molendino suo Castellionis Portea vero eadem P defuncta filii ejus M et A pronominati pro beneficio matris sue nichilominus alios dederunt decem solidos in molendinis de Lanea Juliacensibus itidem in eadem solempnitate in perpetuum reddendos Hujus rei testes sunt Unaudus capellanus meus Philippus notarius meus Bonius prepositus Castell et Petrus maior Andreas de Nigellis Quod ut ratum inviolatumque permaneret ad preces eorum sigilli nostri actoritate roboravimus Anno verbi incarnati MC octogesimo quinto