Charter Document - 02230052

Charter Document - 02230052


Charter Number: 02230052
Cartulary Title: Cartulaire du prieuré de Jully-les-Nonnains
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1182
Date type: Internal, A.D.
Resource Link(s):

Charter:

Ego Manasses Dei gratia Lingonensis episcopus notum facio presentibus et futuris quod dominus Stephanus Vilens dedit Deo et beate Marie Julii et monialibus ibidem Deo servientibus quartam partem omnium decimarum Raveriarum Hoc donum laudavit Petrus filius ejus et undecumque causa perveniret vel calumnia garantire promisit Laudavit quoque hoc donum Coquilla filiastra jam dicti Stephani Et hoc ut ratum permane at sigillo nostro confirmavi Hujus rei testes sunt Harnaudus capellanus meus Joannes presbiter Raveriarum Gaufridus de Arran et plures alii Actum est hoc anno gracie MCLXXX secundo