Charter Document - 02230048
Charter Number: | 02230048 |
---|---|
Cartulary Title: | Cartulaire du prieuré de Jully-les-Nonnains |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Confirmation |
Date: | 1180 |
Date type: | Internal, A.D. |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Ego Manasses Dei gratia Lingonensis episcopus notum fieri volo presentibus et futuris quod Adam de Lineriis vicecomes Barri donavit in elemosinam Deo et ecclesie de Juliaco pratum suum de Herviaco quod dicitur pratum de Magno Campo jure perpetuo possidendum Donavit etiam eidem ecclesie usum mortui nemoris in silva de Lineriis a rivo de Barez usque ad nemus Herviaci et a nemore Bernonis usque ad nemus de Merrolis ad ardendum et calefaciendum in domo Juliacensium que est apud Tornodorum Si vero eamdem domum a manu Juliacensium alienari contigerit non habebit possessor domus neque Juliacenses usum in prefato nemore Si autem postea Juliacenses eamdem domum seu aliam infra tres leugas a sepedicto nemore sitam habuerint iterum habebunt usum in eodem nemore sicut ante habuerant Hoc totum laudaverunt et concesserunt Adam Rainerius Rainaudus filii ejusdem Ad Insuper et axem et retortas ad opus quadrige que tulerit ligna Hujus rei testes sunt Servius prior Quinciacensis Stephanus capellanus de Lineriis Robertus prior Juliaci Ansellus camerarius Ansellus Uricus Willelmus fratres ejusdem Ade vicecomitis Milo de Boelle Durannus de Tornodoro Baudricus et Godecalcus servientes de Juliaco Et ut hoc in perpetuum ratum habeatur ego Manasses Lingonensis episcopus sigilli mei impressione munivi Actum anno incarnationis dominice MCLXXX