Charter Document - 02230046
Charter Number: | 02230046 |
---|---|
Cartulary Title: | Cartulaire du prieuré de Jully-les-Nonnains |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Confirmation |
Date: | 1179 |
Date type: | Internal, A.D. |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Ego Henricus Trecensium comes palatinus notum facio presentibus ac futuris quod cum moniales de Juleio apud Barrum in nundinis undecim libras annuatim de heelemosina patris mei haberent viginti solidos eidem heelemosine addidi duodecim libras prefate domui et assignavi in porta Brene apud Barrum constituens ut singulis nundinis in eadem porta duodecim libras habeant de quibus ecclesia de Francavalle decem solidos habebit Preterea tam presentium quam futurorum notitia transmitti volo quod Petrus Lingonensibus monialibus de Francheval in domibus suis nundinarum Trecensium dedit quadraginta solidos de proprio redditu suo viginti que solidos in nundinis sancti Joannis et viginti solidos in nundinis sancti Remigii quod ego laudavi Ut que hec inconcussa permaneant sigilli mei impressione firmavi testibus Willelmo marescallo Ertaudo camerario Theobaudo de Fimis Actum apud Castellionem supra Sequanam anno incarnati verbi MCLXXVIIII per manum Stephani cancellarii nota Willelmi