Charter Document - 02230045
Charter Number: | 02230045 |
---|---|
Cartulary Title: | Cartulaire du prieuré de Jully-les-Nonnains |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 1178 |
Date type: | Internal, A.D. |
Resource Link(s): |
|
Charter:
In nomine sancte et individue Trinitatis Notum sit omnibus tam presentibus quam futuris quod ego Matildis comitissa Nivernis domos illas cum orto quas agabi de Tornod Sancti monialibus de Juli donavi amore Dei et remedio anime mee ab omni consuetudine quitas et liberas esse constitui et censum quam in domibus et in orto habebam eisdem sanctimonialibus donavi concessi et in perpetuum quittavi quod ut ratum et inconcussum in futurum habeatur presentis scripti patrocinio et sigilli mei auctoritate confirmavi Hujus rei testes sunt Renaudus prior sancti Aniani Aimo de Ireor Guido de Tornodoro Helias de Tornod milites Marinus piperarius et multi alii Auctum est hec publice Tornod anno verbi incarnati MCLXXVIII