Charter Document - 02230038
Charter Number: | 02230038 |
---|---|
Cartulary Title: | Cartulaire du prieuré de Jully-les-Nonnains |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Concession |
Date: | 1163 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Universis tam presentibus quam futuris notum facio quod ego G Dei gratia Lingonensis episcopus concedo dilectis meis Juliaci sanctimonialibus in eo quod de territorio Raveriarum jam adquisierunt vel adquisiture sint ipsam terram cum parte illa decimarum que ad ecclesiam ejusdem ville pertinebat Et preterea confirmo quicquid ab aliis in eo jam datum est vel datum eis fuerit Quod ut ratum deinceps teneatur sigilli mei impressione corroborari precepi Hujus autem doni testes sunt Girardus archidiaconus Petrus de Barro juvenis decanus Euvrardus de Brecond canonicus De servientibus meis Guiardus camerarius et Lambertus frater ejus et plures alii