Charter Document - 02230037
Charter Number: | 02230037 |
---|---|
Cartulary Title: | Cartulaire du prieuré de Jully-les-Nonnains |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Confirmation |
Date: | 1172 |
Date type: | Internal, A.D. |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Ego Galterus Dei gratia Lingonensis episcopus notum facio presentibus et futuris quod Manasses Lingonensis decanus dedit in elemosinam sanctimonialibus de Juliaco terram arabilem apud Barrum super Secanam quantum sufficere potest uni carruce boum et vineam quam ab Hugone capellano dicti castri emit et hec jam dicta ad usum sanctimonialium Juliacensis in manu nostra guerpivit assensu et laude fratris sui Theobaldi Hujus autem rei testes sunt Bartholomeus tunc camerarius Juliacensis Eunaudus capellanus meus Jocelinus clericus Giraudus ejusdem loci conversus Odo miles de Lagnia Actum est hoc anno ab incarnatione domini MCLXXII