Charter Document - 02230035

Charter Document - 02230035


Charter Number: 02230035
Cartulary Title: Cartulaire du prieuré de Jully-les-Nonnains
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1170
Date type: Internal, A.D.
Resource Link(s):

Charter:

In nomine sancte et individue Trinitatis Amen Sciant presentes et futuri quod W Frater meus comes Nivernensis qui Jerosolimis obiit pro Dei amore et remedio anime mee et parentum meorum furnum suum quam habebat in villa que appellatur Laeynie dono dedit et concessit perpetue habendum dominabus de Juliaco Hoc donum a domino W fratre meo factum ego Guido comes Nivernensis laudo et concedo prefatis dominabus pro amore et remedio anime mee et fratris mei Domini W et parentum nostrorum Hoc idem laudavit Regnaudus frater meus Et Matildis uxor mea laudavit et concessit Ut autem hoc ratum maneat et inconcussum impressione sigilli mei munivi et affirmavi Anno ab incarnatione domini MCLXX militie mee primo Hujus rei testes sunt Garnerius de Tranello senescalus noster Gaufridus de Arsiaco Gaufridus Barri Wilhelmus de Barris Gaufridus Eventatus Columbus prepositus Tornodori Guido tunc prior sancti Gervasii magister Thomas clericus comitis