Charter Document - 02230034

Charter Document - 02230034


Charter Number: 02230034
Cartulary Title: Cartulaire du prieuré de Jully-les-Nonnains
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1169
Date type: Internal, A.D.
Resource Link(s):

Charter:

Ego Henricus Dei gratia Trecensium comes palatinus notum facio presentibus et futuris quod causa peregrinationis Vezeliacum pergens per Juliacum transivi ut sancte moniales religionis sanctitate nominatissimas visitarem Cum que ab eis reverentissime reciperet ad preces multorum qui mecum aderant nobilium virorum et ad petitionem ipsarum quam recusare non debui voluntarie caritatis affectis concessi eis ut quicquid habebant apud Barrum super Albam vel deinceps acquirere possent ad jus meum pertinens quiete libere absque ullo retentu in perpetuum possiderent Si quis etiam eisdem ibi vel alias tactus amore Divino aliquid de casamento meo in elemosinam daret laudavi benigne et concessi Predicte vero sanctimoniales anime mee saluti consulentes orationes mihi suas et anniversarium meum singulis annis celebrandum pro recompensatione concesserunt Hujus rei testes sunt Guillelmus marescalus Artaudus camerarius meus Theobaudus de Fimis Ut autem hoc ratum et inviolatum perduret sigilli mei appensione confirmavi Actum est hoc in claustro Juliaci anno ab incarnatione domini MCLXIX Datum per mauum Stephani cancellarii