Charter Document - 02230029
Charter Number: | 02230029 |
---|---|
Cartulary Title: | Cartulaire du prieuré de Jully-les-Nonnains |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Confirmation |
Date: | 1161 |
Date type: | Internal, A.D. |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Ego Henricus Trecensium comes Palatinus presentibus et futuris notum fieri volo quod monialibus apud Visneel juxta Cathalaunum Deo servientibus unum modium frumenti in molendinis meis de Virtuto singulis annis percipiendum ad mensuram fori in perpetuam elemosinam dedi nec non et usuarium ubique in nemoribus meis et pascua mea apud Joviniacum et Vetuanz eisdem monialibus concessi ut hoc autem ratum et inconcussum permaneat scripto et sigilli mei auctoritate confirmari precepi Cujusquidem rei testes sunt sancti Menimii Nicolaus capellanus Hugo de Montrampon Petrus Bristoldus Matheus de Capis Hugo Trata Tradita anno domini MCLXI apud sanctum Menimium