Charter Document - 02230026

Charter Document - 02230026


Charter Number: 02230026
Cartulary Title: Cartulaire du prieuré de Jully-les-Nonnains
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 1160
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Omnibus presentibus futuris que patere volumus quod dominus Milo de Hervi sancti monialibus Juliaci terram quam habebat apud Frigidum Mantellum XXX libris a supradictis montalibus inde sibi datis tradidit Concessit eis etiam quicquid de casamento suo daretur vel venderetur eis a quolibet proprio censu excepto et usuarium et centum porcorum pastum in nemoribus de Corcellarum possessionis ejusdem et si quid eis eidem rei participatione vel quolibet alio modo subripere vellet in pace restaurari promisit Innotescimus etiam quod terra ista via a pratis de Charro per fontem Merlet usque ad prata de Asmancia directa ab ejusdem Milonis terra dividitur Hujus rei testes sunt Petronilla Barri comitissa et ejus filius Manasses de quorum casamento hoc est Bovo decanus Fromundus capellanus Siguinus de Santo Florentino Stephanus de Sormeri et Guido frater ejus de Novi Giraudus de Canloth et Odo frater ejus Iterius de Merri Joslenus de Barro Petrus Rufus monacus Galterus Bocacre Josbertus prepositus Vietus et Rainaudus Josberti filii Espinardus Stephanus de Euvrola Arnulfus et Robertus frater ejus de Corcellis qui cum Milone convenerunt ejusdem facti sunt testes isti scilicet Theodoricus os Ferreum Jouduinus de Turne Mainardus Rufus Teobaudus Petronilla Jouduinus de Racines Milo et Evrardus frater ejus de Noiviz Rainaudus de Corcellis