Charter Document - 02230018
Charter Number: | 02230018 |
---|---|
Cartulary Title: | Cartulaire du prieuré de Jully-les-Nonnains |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 1145 |
Date type: | Internal |
Resource Link(s): |
|
Charter:
In nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti Ego Godefridus Dei gratia Lingonensis episcopus notum facio tam futuris quam presentibus quod Gaufridus Fornerius dedit Deo et beate Marie Molismensis locum qui dicitur capella super Ausam quidquid possidebat ibi in terris in pratis in omni redditu in nemoribus laudante uxore sua Laura et filiis suis Symone Gaufrido et filiabus suis Hersenna Rilenda et genere suo Simone laudante etiam Clarembaudo puero de capis et Guidone comite de Barro Hujus rei testes sunt Galterus de Fraisneio Ansguulfus de Capis et filius ejus Arnulfus de Vilers Lescelinus miles Hugo pauper Hec et atrium de Teiz et decimam que ad sacerdotem pertinebat de laboribus earum concedimus eis hac conditione quod sacerdoti annuatim persolvent IV sextaria frumenti et IV de tremis ad mensuram ejusdem ville et quidquid possident Vogreio et tertiam partem decime de Brachegenoille et de Belveoir Apud Barrum etiam tertiam partem decime santi Petri et in molendinis comitis juxta pontem duo sextaria frumenti et duo de Molfuyeuge duas partes etiam decime vini de Felis et quidquid in episcopatu nostro juste acquisierint Signum Pontii archidiaconi ejusdem loci S Hugonis archidiaconi S Ulrici prepositi sanctorum Geminorum S Clarembaldi decani anno MCXLV