Charter Document - 02230014
Charter Number: | 02230014 |
---|---|
Cartulary Title: | Cartulaire du prieuré de Jully-les-Nonnains |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Sale |
Date: | 1142 |
Date type: | Internal, A.D. |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Ego Godefridus Dei gratia episcopus Lingonensis notifico quod ad preces Andree de Baldimento et Guidonis filii ejus convenimus apud Juliacum ego videlicet et domnus Bernardus abbas Clarevallis ibi que solemniter recepimus in sanctimoniales filias predicti Andree Mathildem scilicet et Halwidem Ipsi autem pro eis et remedio animarum suarum dederunt in censibus suis quadraginta solidos de redditibus suis in villa que dicitur Jonei in festo sancti Remigii quiete reddituros Quod ut ratum et inviolatum permaneat ad petitionem ipsorum sigilli nostri appensione roboramus Hujus rei testes Belinus et Jocelinus clerici nostri et dominus Wido comes Barri et Andreas de Firmitate dapifer ipsius Actum anno domini MCXL secundo