Charter Document - 02230011

Charter Document - 02230011


Charter Number: 02230011
Cartulary Title: Cartulaire du prieuré de Jully-les-Nonnains
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1113 - 1137
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

In nomine domini Ego Bernardus Clarevallis vocatus abbas notum fieri volo quod Fulco de Barro et Rexuis uxor ejus domum suam apud Barrum positam dederunt nobis in presentia fratrum nostrorum Widonis et Gerardi sub testimonio fidelium virorum de Barro Gilleberti tum prepositi Widonis asinarii Widonis filii Gunteri Odonis Rufi Rollanni juvenis et Roberti filii ejus et Alvisi Nos quoque eamdem domum libere nobis datam quia in manu nostra retinere noluimus ecclesie de Julleio donavimus presentibus et laudantibus predictis fratribus nostris Widone et Gerardo sub testimonio eorumdem virorum quorum superius nomina sunt ascripta Ut autem libere et quiete eamdem domum predicta ecclesia possideat presentem cartam fieri et sigillo nostro muniri precepimus