Charter Document - 02230004
| Charter Number: | 02230004 |
|---|---|
| Cartulary Title: | Cartulaire du prieuré de Jully-les-Nonnains |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Lay |
| Charter Type(s): | Exchange |
| Date: | 1129 |
| Date type: | Internal, A.D. |
| Resource Link(s): |
|
Charter:
Ego Guilemus Dei gratia Lingonensis episcopus presentibus et futuris notum facio quod Eluidis Montisregalis domina laude et assensu Anserici filii sui dedit Deo et beate Marie Juliaci decimam totius bladi granarii sui et quia dubitavit ne hoc donum in posterum a successoribus redderetur inspirante Deo et recto predicti filii consilio omnium decimarum de Piseio tres partes pro recompensatione decime granarii sui Juliacensibus in perpetuum possidendas concessit Hujus rei testes sunt Rainerius de Rocha Guido de Dampetra Hugo de Merlenniaco Guillelmus de Thalaci Datum est hoc per manum Duranni notarii nostri et sigilli nostri actoritate confirmatum anno Verbi incarnati millesimo centesimo vicesimo nono
