Charter Document - 02230003

Charter Document - 02230003


Charter Number: 02230003
Cartulary Title: Cartulaire du prieuré de Jully-les-Nonnains
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Investiture
Date: 1128
Date type: Internal, A.D., Calendar
Resource Link(s):

Charter:

Notum sit omnibus tam futuris quam presentibus quod Gauterius de Rocha tenuit in casamentum decem libras a Blesensi comite Tebaldo quas accipiebat per singulos annos in nundinis apud Barrum Quo defuncto uxor ejus Aanolz relinquens seculum et veniens Juliacum eidem loco et sese conversam tradidit et predictum casamentum donavit de quo et in capitulo coram omni congregatione Petrum priorem per quemdam librum investivit presente etiam comite Tebaldo a quo ipsum feodum tenere debebat qui illud donum libentissime ibidem laudavit et concessit propria que manu eamdem unam cum jam memorata domina investituram fecit presentibus quoque Ranerio fratre Galterii supra memorati defuncti et Bernardo de Montebarro privigno ejusdem Galterii et filio predicte Aanolz sue uxoris qui et ipsi eamdem donationem quod ad se attinebat laudaverunt et concesserunt sed et Bernardo abbate Clarevallensi cum tribus suis monachis Gotefrido Girardo Ranerio et tribus Molismensibus Roberto Guidone Odone itidem presentibus Hujus rei fuerunt testes etiam Bulchardus Meldensis episcopus Wuido comes Barri Gaufridus de Junvilla Raginaldus de Sezania Hugo de Lisoio Goscelinus de Donno Martino Gauterius de Bernon Adam vicecomes Barri Fauco et Amator de Trecis Goscelinus de Insula Bernardus de Montebarri Raginaudus vicecomes de Rubromonte Hoc idem donum laudaverunt Nivardus et Rainerius frater ejus de quorum laude sunt testes Bernardus de Montebarri Tescelinus Pultariensis Hoc idem donum laudavit et confirmavit Guilemus Lingonensis episcopus apud Barrum super Albam de cujus laude sunt testes Bernardus abbas Clarevallensis Girardus frater ejus Erardus Lingonensis archidiaconus Hoc etiam laudaverunt et concesserunt due puellule filie Gauterii Gertrudis et Agnes De hoc etiam dono sunt testes famuli T comitis de Barro Robertus prepositus filius Rolandi Guiardus filius Gunterii Odo Rufus Hugo de Porta Factum est hoc donum apud Juliacum v kal Aprilis quadam die Jovis sequenti vero alia die Jovis scripta est hec cartula Sezanie Guilemo Lingonensium episcopo regnante Lodovico rege Francorum anno ab incarnatione domini millesimo CXXVIII Hoc donum supradictum concessit et laudavit Matildis Blesensis comitissa apud castrum Theoderici presente et audiente Theobaldo comite viro suo Andrea de Baudimento Guidone monacho de Jully Guiberto capellano Letardo capellano Charcavillano camerario comitisse domine Helissendis Meldis