Charter Document - 02230001

Charter Document - 02230001


Charter Number: 02230001
Cartulary Title: Cartulaire du prieuré de Jully-les-Nonnains
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Foundation
Date: 1115
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Ego Milo comes Barri divinis preventus monitis cunctis christianis lorica fidei nomine que precinctis manifestare cupio his meis presentibus litteris donum quod feci de Juliaco Molismendi ecclesie proprium ut si quando tergiversatione callida totius bonitatis ignarus contra meum per posteros se erexerit datum scripto presenti deducto ad medium veritati cedere sua confusus importunitate perfidus sciat locum Misericordiam vero Dei de ipsius queso perpendite inenarrabili judicio quo memorati castri scilicet Juliaci quondam habitatores quia hunc eumdem demoniis quam Deo aptare maluerunt depopulationi submissi probantur ac denuo ut ita dicam post positione excoctum longissima per me hunc Dominus possessioni fidelium deputat Providens igitur tam mee quam parentum meorum vivorum ac defunctorum saluti trado Juliacum castrum quod fuit antecessoris mei comitis videlicet Milonis Deo et sancte matri ejus Marie Molismensi cum omnibus appendiciis sicut ea continet sancti Andree parochia que dudum de subtus fuerat constructa laude uxoris mee et filiorum meorum Nec solum quod de ea in mea manebat dominica tura sed etiam quidquid de me tenentes dederunt vel daturi sunt ex eo Molismensi ecclesie laudo et confirmo Ea scilicet ratione et devotione ut isdem locus religiosis ex integro deserviat feminis et cuncta eis data a me vel ab aliis ut prediximus facta earum utilitatibus et victui deputata permaneant eedem que mulieres sub ordinatione Molismensis abbatis Deo servire quiete valeant Quarum victus et conversatio mea petitione per domnum Guidonem Molismensem abbatem et ejus conventum sic constituitur ut de proprio nutrimento et labore boumque suorum cultura et elemosynis fidelium in commune victum vestitum que recipiant servos vel ancillas ecclesias aut decimas villasque non habeant sed si ab aliquo vel aliqua hec eis data fuerint Molismensi ecclesie permaneant aliud sane mobile Juliacenses teneant Terra etiam si eis data fuerit alia quam propriis carrucis excolere non queant Molismensi conceditur cenobio Quibus ad regimen sui tam corporum quam animarum quatuor deputabuntur monachi per Molismensem abbatem qui eas ab omni peculiaritatis vitio atque vagatione secundum Dominum tueantur Quarum si qua obierit que fratribus ecclesie Molismensis debetur oratio ac beneficium et pro ipsa persolvetur Sed et silvatica eis indumenta preter coopertoria in perpetuum prohibentur