Charter Document - 02220612

Charter Document - 02220612


Charter Number: 02220612
Cartulary Title: Cartulaire de Hugues de Chalon (1220-1319)
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Confession
Date: 1315
Date type: Internal, A.D., Feast
Resource Link(s): Patrimoine numérisé de Besançon - MS Droz 22 - Tome 2 (p539)

Charter:

Nos officialis curie Bisuntine notum facimus quod dominus Henricus dictus Voez miles confessus est in jure se esse et debere esse hominem fidelem illustris et potentis viri domini Hugonis de Cabilone domini de Allato et heredum suorum A quo quidem domino Hugone dictus Henricus publice recognovit et confessus est in jure coram mandato nostro se tenere in feodum le recet de castro de Voez ab ipso domino Hugone contra omnes exceptis tamen episcopo Basiliensi domino de Monte Falcone comite Montis Beligardi ac domino de Novo Castro in Burgondia promittens Datum et actum presentibus dominis Gerardo de Arguello domino Renardo de Corcondray et domino Guillelmo dicto Gallois militibus testibus vocatis et rogatis die veneris ante festum Penthecostes anno Domini MCCCXV