Charter Document - 02220602

Charter Document - 02220602


Charter Number: 02220602
Cartulary Title: Cartulaire de Hugues de Chalon (1220-1319)
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1257
Date type: Internal, A.D.
Resource Link(s): Patrimoine numérisé de Besançon - MS Droz 22 - Tome 2 (p.472)

Charter:

Willermus miseratione divina Bisuntine ecclesie minister humilis universis presentes litteras inspecturis salutem in Domino Accedens ad presenciam nostram nobilis vir Johannes comes Burgondie et dominus Salinensis nobis humiliter supplicavit quod cum ipse in proprio fundo quinque capellas construxerit videlicet apud Allay apud Pynum apud L'Estoille que castra sunt prope Ledonem apud Salieres et apud Rochefort et cuilibet earum certos proventus assignaverit ad susten[ta]cionem unius presbiteri qui pro remedio anime sue et Ysabelle uxoris sue et antecessorum suorum in qualibet ipsarum capellarum perpetuo deserviat videlicet capelle de Arlay decem libras stephaniensium percipiendas singulis annis a festo sancti Michaelis in antea in pedagio de Allay hoc modo quod nichil de dicto pedagio ab aliquo percipiatur quousque presbiter ipsius capelle dictas decem libras penitus receperit capellis vero de Pyno et de L'Estoille cuilibet libras decem percipiendas et recipiendas singulis annis in taillia de Laons medietatem videlicet ad mediam quadragesimam et aliam medietatem ad festum inventionis sancti Stephani capelle de Salieres decem libras percipiendas et recipiendas singulis annis sub eisdem terminis in taillia de Selieres capelle de Rochefort decem libras percipiendas et recipiendas singulis annis in censis de Rochefort ad festum beati Andree apostoli sub simili modo quod nichil de censis vel tailliis ante dictis percipiatur ab aliquo quousque capellarum predictarum presbiteri solutionem suam receperint integraliter volens insuper et concedens quod receptores pedagii tailliarum et censarum predictarum possint ad solucionem predictorum a nobis per excommunicationem compelli nos huic assignacioni retenta sibi ac heredibus suis successive dictarum capellarum collatione prebentes assensum ipsam confirmare auctoritate ordinaria dignaremur nos igitur piam et devotam intentionem ejusdem nobilis attendentes ipsius justis supplicationibus inclinati eidem assignationi purum prebentes assensum quod ab eodem nobili circa predicta factum est auctoritate predicta benigniter confirmamus salvo tamen in omnibus jure parochiali ac ministerialium nostrorum nec non ecclesiarum parochialium infra quarum limites sive fines constructe sunt capelle ante dicte Actum et datum sub sigilli nostri testimonio anno Domini MCC quinquagesimo septimo mense maio