Charter Document - 02220593

Charter Document - 02220593


Charter Number: 02220593
Cartulary Title: Cartulaire de Hugues de Chalon (1220-1319)
Charter Language: Latin
Charter Origin: Royal
Charter Type(s): Decree
Date: 1293
Date type: Internal, A.D., Calendar
Resource Link(s): Patrimoine numérisé de Besançon - MS Droz 22 - Tome 2 (p.438)

Charter:

Nos Adolphus Dei gracia Romanorum rex semper augustus ad universorum sacri Romani imperii fidelium noticiam cupimus pervenire quod nobis pro tribunali sedentibus in castris ante Columbariam anno Domini millesimo ducentesimo nonagesimo tercio indictione septima XI kalendas novembris obtentum fuit presentibus principibus comitibus baronibus et nobilibus quod spectabilis Otho comes palatinus Burgondie dominus Salinensis fidelis noster dilectus novum pedagium seu thelonium in terminis suis noviter impositum in prejudicium mercatorum et nobilis viri Johannis de Cabilone penitus amovebit seu faciet amoveri ac ipse comes Burgondie bona fide promisit coram nobis tale pedagium sive thelonium se depositurum vel deponi facturum nec aliud instituturum vel institui permissurum aliqua ratione nisi auctoritate regia mediante Testes hujus rei sunt venerabiles archiepiscopi Maguntinus Coloniensis episcopi Basiliensis Spirensis illustris Fredericus dux Lotharingie spectabiles comites de Virnanburch de Citzenellenbegen de Verdencia de Liningen et alii quam plures Actum et datum loco anno indictione et die predictis regni vero nostri anno secundo