Charter Document - 02220585
Charter Number: | 02220585 |
---|---|
Cartulary Title: | Cartulaire de Hugues de Chalon (1220-1319) |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Confirmation |
Date: | 1291 |
Date type: | Internal, A.D., Calendar |
Resource Link(s): |
Patrimoine numérisé de Besançon - MS Droz 22 - Tome 2 (p.423) |
Charter:
Nos Gerhardus Dei gracia sancte Maguntine sedis archiepiscopus sacri imperii per Germaniam archicancellarius ad universorum noticiam tenore presentium volumus pervenire quod nos considerantes multiforma meritorum insignia et servicia gratuita quibus nobilis vir dominus Johannes miles de Cabilone dominus de Allato erga Romanum imperium enituit et in futurum poterit enitere gracias indulgencias seu concessiones sibi et heredibus suis factas per illustrem virum dominum nostrum Rodulphum Dei gracia Romanorum regem semper augustum videlicet super eo quod dominus rex sua et imperii auctoritate pedagium castri de Joigne augmentavit ut idem dominus Johannes mercatoribus et aliis transeuntibus per dictum castrum de Joigne per quod publica strata dirigitur juxta posse provideat de securo conductu quia ex antiquo pedagio in dicto castro recipi consueto dictus dominus Johannes onera non poterat commode supportare et quod predictus Romanorum rex sua et imperii auctoritate predicto domino Johanni et heredibus suis dedit et concessit quod ipsi de qualibet balla sacco vel saccis trocello vel trocellis faldello vel faldellis continentibus quantitatem unius balle vel circiter pannorum lanarum piperis pellium nec non et ceterarum mercium transeuntibus per archiepiscopatus Bisuntinum Lugdunensem Viennensem et episcopatum Valentinum perpetuo recipiant et habeant nomine pedagii vel conductus undecumque fuerint decem solidos lausannensium denariorum predicta omnia eidem domino Johanni et heredibus suis in feodum assignando prout hec omnia in litteris regiis inde confectis sigillo regio sigillatis plenius continetur approbamus consentimus et presentium testimonio confirmamus In cujus rei testimonium presentes litteras inde conscribi et sigilli nostri munimine fecimus roborari Actum et datum apud Franquenvourt tercio kalendas junii anno Domini MCC nonagesimo primo