Charter Document - 02220582
Charter Number: | 02220582 |
---|---|
Cartulary Title: | Cartulaire de Hugues de Chalon (1220-1319) |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Confirmation |
Date: | 1294 |
Date type: | Internal, A.D. |
Resource Link(s): |
Patrimoine numérisé de Besançon - MS Droz 22 - Tome 2 (p417) |
Charter:
Nos Rodulphus Dei gracia dux Bavarie atque regni comes palatinus notum facimus presentium inspectoribus universis quod cum quondam memorie recolende avus noster Rodulphus quondam Romanorum rex dederit et concesserit nobili viro Johanni de Cabilone domino de Allato et heredibus suis videlicet custodiam abbacie Sancti Eugendi Jurensis Bisuntine dyocesis et quod pedagium quoddam possit recipere et habere atque in terra monetam cudere et super hoc regales habeat litteras principaliter ob hoc factas que quidem littere a serenissimo principe Adolpho divina [gracia] Romanorum rege semper augusto socero nostro sunt approbate ac etiam confirmate nos quoque dictum Johannem prosequi volentes favore gracioso omnes libertates concessiones gracias et privilegia eidem Johanni et suis heredibus factas per memoratum Rodulphum Romanorum regem avum nostrum et per Adolphum successorem suum socerum nostrum confirmatas roboratas et approbatas confirmationibus roborationibus et approbationibus atque concessionibus factis totaliter consentimus et presens scriptum nostri sigilli munimine communimus Datum apud Nuerentberg in previgilia nativitatis gloriose Virginis anno Domini MCC nonagesimo quarto