Charter Document - 02220535

Charter Document - 02220535


Charter Number: 02220535
Cartulary Title: Cartulaire de Hugues de Chalon (1220-1319)
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Quittance
Date: 1230
Date type: Internal, A.D.
Resource Link(s):

Charter:

Nos Hugo dux Burgundie notum facimus universis presentes litteras inspecturis quod nos quittavimus et absolvimus dilectum et fidelem nostrum Johannem comitem Burgundie et dominum Salinensem et heredes suos de omnibus debitis et obligationibus in quibus idem comes nobis tenebatur Quittamus preterea dictum comitem et heredes suos de omnibus obligationibus et fidejussoribus in quibus obligati eramus alicui vel aliquibus tam citra montes quam ultra pro comite supra dicto promittentes eidem comiti quod eum et heredes suos liberabimus et indempnes servabimus super obligationibus et fidejussoribus et debitis creditorum illorum quibus ut fidejussor vel debitor pro dicto comite tenebatur ita tamen quod dictus comes vel sui tenentur nobis reddere quatuordecim millia librarum et quadringintas stephaniensium secundum formam contentam in litteris sigillo ipsius comitis sigillatis In cujus rei testimonium sepe dicto comiti presentes tradidimus litteras sigilli nostri munimine roboratas Actum anno Domini MCCXXX prima die junii