Charter Document - 02220491
Charter Number: | 02220491 |
---|---|
Cartulary Title: | Cartulaire de Hugues de Chalon (1220-1319) |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Confirmation |
Date: | 1290 |
Date type: | Internal, A.D. |
Resource Link(s): |
Patrimoine numérisé de Besançon - MS Droz 22 - Tome 2 (p.171) |
Charter:
Nos frater Johannes dictus abbas Clarevallis notum facimus universis presentes litteras inspecturis quod nos permutationem factam inter venerabilem coabbatem nostrum de Bullione et ejus conventum et dominum Johannem de Cabilone dominum de Allato de grangia et valle de Megetes et de feodo castri et ville Sancte Agnetis que omnia erant dictorum abbatis et conventus pro viginti libris stephaniensium seu monete currentis in civitate et dyocesi Bysuntina quas dictus dominus Johannes et sui im perpetuum singulis annis debent et tenentur solvere dictis abbati et conventui de Bullione in festo Sanctorum Omnium in sua salneria Salinensi prout inde utrinque littere sunt confecte pro dicta grangia valle et feodo nomine permutationis nos inquam ratum habemus et im perpetuum confirmamus cum predictorum permutatio nec non et confirmatio nobis commissa fuerit a capitulo generali In cujus rei testimonium presentibus litteris sigillum nostrum duximus apponendum Datum in Cisterciis anno Domini M ducentesimo nonagesimo