Charter Document - 02220481

Charter Document - 02220481


Charter Number: 02220481
Cartulary Title: Cartulaire de Hugues de Chalon (1220-1319)
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Exchange
Date: 1239
Date type: Internal, A.D.
Resource Link(s): Patrimoine numérisé de Besançon - MS Droz 22 - Tome 2 (p.133)

Charter:

Nos Jocerannus Grossus dominus Brancedoni et nos Margareta uxor ejus filia Gualcheri quondam domini Salinensis notum facimus universis presentes litteras inspecturis quod nos quicquid habebamus et habere debebamus ac poteramus in baronia tota de Salinis cum omnibus appendiciis castris villis puteo et muria de Salinis pedagiis reditibus pratis terris silvis nemoribus aquis aquarum decursibus feodis et causamentis et omni distractu et honore et justiciis et rebus universis ad dictam baroniam et dominium de Salinis pertinentibus et ad nos et heredes nostros ibidem quocumque jure spectantibus permutavimus et scambiavimus illustri viro Hugoni duci Burgundie domino meo pro terra quam assignavit nobis in ducatu Burgundie scilicet apud Egnay et alibi Cum igitur Hugo dux Burgundie supra dictus dictam baroniam et dominium de Salinis cum omnibus appendiciis et rebus supra dictis ad ipsam baroniam et dominium spectantibus permutaverit et scambiaverit nobili viro Johanni quondam Cabilonensi pro comitatu Cabilonensi et rebus aliis nos supra dicti Jocerannus et Margareta ac Henricus filius noster dictas permutationes et excambiationes factas inter dictum Hugonem ducem et Johannem comitem laudavimus consensimus ratas et firmas habemus juramento a nobis corporaliter prestito promittentes quod nos et heredes nostri per nos vel per alium contra dictas permutationes et excambiationes ducis et comitis aliquo tempore non veniemus nec impedimentum aliquod apponemus imo omne jus quod in dicta baronia et dominio Salinensi et omnibus rebus aliis supra dictis habuimus et habere debebamus domino duci Burgundie primo quittavimus et adhuc domino Johanni comiti Burgundie et modo domino Salinensi et heredibus suis pro nobis et nostris prout melius possumus concedimus in perpetuum et quittamus Ut autem supra dicta omnia inviolabiliter observentur sigilla nostra presentibus litteris apposuimus in testimonium veritatis et munimen Actum anno Domini millesimo ducentesimo tricesimo nono mense junio