Charter Document - 02220479
Charter Number: | 02220479 |
---|---|
Cartulary Title: | Cartulaire de Hugues de Chalon (1220-1319) |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Exchange |
Date: | 1239 |
Date type: | Internal, A.D. |
Resource Link(s): |
Patrimoine numérisé de Besançon - MS Droz 22 - Tome 2 (p.131) |
Charter:
Nos Jocerandus Grossi dominus Branceduni et Margarita uxor nostra notum facimus universis presentes litteras inspecturis quod nos quicquid habemus et habere poteramus in baronia de Salinis cum appendiciis omnibus feodis et honoribus et rebus universis ad dictam baroniam et ad nos ibidem quocumque jure spectantibus permutavimus cum illustri viro Hugone duce Burgundie domino nostro pro terra quam assignavit nobis in ducatu Burgundie scilicet apud Eignay et alibi quod vero dux dominus noster eamdem baroniam cum omnibus appendiciis et rebus supra dictis ad eam spectantibus permutavit cum viro nobili Johanne condam comite Cabilonensi pro comitatu Cabilonensi et rebus aliis quas permutationes nos et Henricus filius noster laudavimus consentimus et ratas et firmas habemus juramento corporaliter prestito Ut autem hec predicta inviolabiliter observentur sigilla nostra presentibus litteris apposuimus in hujus rei testimonium et munimen Actum anno Domini MCC tricesimo nono mense junio