Charter Document - 02220455
Charter Number: | 02220455 |
---|---|
Cartulary Title: | Cartulaire de Hugues de Chalon (1220-1319) |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Purchase |
Date: | 1271 |
Date type: | Internal, A.D. |
Resource Link(s): |
Patrimoine numérisé de Besançon - MS Droz 22 - Tome 2 (p72) |
Charter:
Nos frater Jacobus abbas Montis Sancte Marie Cisterciensis ordinis Bisuntine dyocesis notum facimus universis presentes litteras inspecturis quod Stephanus Johannes et Petrus filii quondam Pontii de Repperia et Stephanus et Richardus et Michael filii quondam Nicolai ejusdem ville vendiderunt et quittaverunt in perpetuum pure et libere magistro Guillermo de Balma clerico et suis medietatem cujusdam furni cum edificio dicte medietatis dicti furni quam habebant habere poterant et debebant in villa Ripperie qui furnus situs est ex una parte ante domum Haymonis dicti Bataillar et ante domum domini Hugonis presbiteri ex altera pro sexaginta solidis viennensium de quibus ipsi confessi sunt coram nobis se a dicto magistro Guillermo suum pagamentum in pecunia numerata recepisse In cujus rei testimonium ad preces et requisitionem dicti Stephani et dicti Johannis et dicti Petri et dicti Stephani et dicti Richardi et dicti Michaelis nos frater Jacobus predictus abbas sigillum nostrum presentibus litteris duximus apponendum Actum anno Domini M ducentesimo septuagesimo primo mense augusto